Genesis 12

etc. AUG. ubi supra. Consideranda est narratio Stephani de hac re, etc., usque ad sic igitur locatus est in terra illa Abram, quando ibi vixit usque ad nativitatem Jacob. STRAB. Notandum quod jam egressus fuerat de terra sua, sed tunc egressus fuerat corpore, non mente et voluntate; habebat enim animum forsitan revertendi, quando dictum est ei: etc. ISID. Reliquit terram Christus et cognationem Judaeorum, et magnificatus est in populis gentium. Nobis quoque exeundum est de terra nostra, id est, de facultatibus et opibus terrenis, et cognatione, id est conversatione vitiorum, quae, nobis a nativitate cohaerentia, quasi affinitates consanguinitatis sunt conjuncta; et id est de memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus cum populo Dei dilatari, et in terram promissionis coelestis, cum tempus venerit, introduci. etc. ISID. Duo promittuntur Abrae, quod scilicet terram Chanaan semen ejus possidebit, cum dicitur: Aliud autem longe praestantius, non de carnali, sed de spirituali semine, quo pater futurus est, non tantum gentis Judaicae, sed omnium gentium fidem suam sequentium; quod ita promittitur: . HIERON. in Q. Hebr. Si Thare pater Abrae in regione Chaldaea, etc., usque ad et ibi diutius moratus sit. . RAB. Interpretatur quae post Bethaven vocata est, id est Mystice. Hai vel interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitae circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, coelestem properant civitatem. . etc. AUG. lib. XVI de Civ., c. 19 Quaeritur cur patriarcha voluit mentiri, etc., usque ad et vitam suam et uxoris pudicitiam. . RAB. Excusatur Sarai, quae in domum Pharaonis transfertur invita, non solum in hoc quod non inquinatur corpus nec anima nisi mentis consensu, sed etiam in hoc quod conveniente et permittente viro suo factum est. AUG. Quaest. in Gen. Apud Pharaonem tandiu potuit esse intacta, quia in Esther legitur quod puellae non statim ad reges introducebantur, sed uno anno custodiebantur, et sex mensibus oleo myrrhino ungebantur, et aliis sex mensibus in diversis odoramentis erant. Potuit ergo per has inducias temporis intacta manere. Et interim bene usi sunt Abram Aegyptii, donec Pharao a Deo flagellatus, et cognoscens quod esset uxor ejus, redderet intactam. . .
Copyright information for VulgGlossa